- APATHIS
- APATHISapud Plin. l. 7. c. 19. Exit hic animi tenor aliquando in rigorem quendam torvitatemque naturae duram et inflexibilem affectusque bumanos adimit; quales Apathis Graeci vocant, multos eius generis experti, quod mirum sit, auctores, maxime sapientiae, Diogenem Cynicum, Pyrrhonem, Heraclitum, Timonem, bunc quidem etiam in odium generis bumani evectum, etc.Graece ἀπαθεῖς: de quibus vide inprimis, ubi de Stoicis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.